- PERUVIA
- PERUVIAvulgo le Perou Gallis, Peru Hispanis, regio perampla, plurimis auri et argenti fodinis nobilitata, et alias regnum potentissimum Americae meridionalis, quae inde etiam persaepe dicitur Peruviana. Peruvia autem Reges antea habuit proprios, Incas dictos, per An. 600. nunc autem subest dominio Hispanorum. Vide infra. Eius longitudo a septentrione in meridiem est circiter 600. leucarum versus oram maris Pacifici, latitudo autem 90. circiter ab ortu in occasum, seu a montibus ad mare pacificum, quamquam in aliquot locis sit strictior seu maior. Terminatur a septentrione Praefectura Popaiani, a meridie regnô Ciles, ab occasu mari Pacifiô seu Austrinô, ad ortum vero habet regiones pro maiori parte incognitas. Dividitur ab Hispanis in tres partes seu Praefecturas, suntque Praefectura Regum, Audienca de les Reyes, quae in medio, ubi urbs Regum, Cuscum, et Peruvia regio propria, quae permapla, et a septentrione in meridiem in duas partes secta Andibus montibus: Praefectura Quiti ad Boream, Audienca de Quinto, ubi provinciae Quitoa, Quixorum, et Pacamorum: et Praefectura Charcarum. Audienca de los Charcas, quae etiam de la Plata dicitur, estque versus meridiem porrecta, ubi provinciae Chica, Charcarum et Montana. Totius regionis caput erat Cuscum alias, nunc Civitas Regum seu Lima, ubi residet Prorex. Primum detecta fuit A. C. 1525. a Pizarro Hispano, qui, discordiâ civili collisis fratribus duobus regionem occupavit, Atabalippâ Rege, contra fidem datam, strangulatô, in id furoris Hispanos insatiabili auri cupiditate agente: sed dedit mox perfidiae poenas Pizarrus, ut suô locô videre est. Satis civiles ibi populi, Solem adorabant, hôcque maiorem quendam Deum, nomine Pachacamac, De ea mira narrantur apud omnes auctores, uti de eius fertilitate, templis, viis publicis, et Imperio ante Hispanorum adventum. Tum enim omnis domestica supellex ex auro, quô domus quoque intectae erant: nec mirum cum sola aurifodina Potocina incredibilem huius metalli vim Hispaniae Regi quotannis exhibeat. Videatur Linschot. in Amer. Garcilassus, Herrera, Acosta, Marianus, Laetius, Prudentius Sandavol. in Vita Caroli V. Spondan. A. C. 1525. num. 20. et alii. Hornio vulgo Peru, quod nomen non Regni, sed piscatoris prius erat, e quo cum Hispani primum in has oras advecti quaesivissent Regionis nomen, ille ratus eos nomen suum scire cupere, respondit se appellari Peru, unde nomen hominis pro nomine Regionis, per errorem, accipientes Hispani, ingenti huic Americae Meridional. tractui, Peru appellationem indiderunt. Cuiusmodi error in aliis quoque Novi Orbis regionibus contigit, quibus Hispani nomina quaecumque primo obvia, neque intellecta, casu temereque indiderunt. Sic Iucataniae nomen dedêre, ex formula sciscitandi incolarum, qui eos non intelligebant, quid Iui? Vel potius, ipsa vox Iucatan illis significabat, Non capimus vos. Georg. Hornius Orb. Polit. p. 544. et L. Otto Menckenius Notis ad ipsum. Verum autem Regni nomen erat Tahuantisuyo, quae vox 4. Orbis plagas designat. Conditores Imperii fuerunt Ingae vel Incae, quae familia duce Mangacostâ urbem regiam Cusko construxit, A. C. 1200. Eius successores longe lateque rerum potiti vastissimum constituerunt Imperium, quod incredibilis magnificentiae urbes et palatia habuit, adeo ut iis simile nil unquam habuerit Europa. Guainaca inprimis, qui circa A. C. 1500. rebus praefuit et regnum Quito subiugavit, universum Imperium suum admirandis exornavit structuris. Obiit is A. C. 1523. duobus relictis siliis, Guasgare et Atthau Alpa, quem corrupte Attabalibamvocant. Inter quos cum Pater testamentô Imperum sic divisset, ut Guasgari Cusconicum Regnum, Attahu Alpae Quitonis cederet; non autem clare desiniisset, utri provincia Thomebamba obvenire deberet, magnum inter eos dissidium exortum, Hispanis occasionem Peruviae invadendae praebuit, quam recens detexerat Franc. Pizarrus. Potitus quidem Guasgari captô atque intefectô solus Attahu Alpa imperio fuit, sed cum Hispanorum insolentiam ferre non posset, innumerabili eos exercitu aggressus, a parvis ipsorum copiissuperatus ac vivus in potestatem eorum redactus est, sicque paulo post iussu Pizarri strangulatus, finem Imperio Incarum Imposuit. Nam qui post eum regnârunt, Inca Paulo et Mango, non nisi montanas quasdam provincias, latronum potius quam Regum more, obtinuerunt. Ultimus omnium fuit Xaires Topa Inca, qui Philippo Il. Hispan. Regi se subiecit, A. C. 1557. Georg. Hornius Orb. Imp. Religionem incolarum quod attinet, credunt illi Animae immortalitatem, Mundumque igni periturum agnoscunt, quem immanis siccitas aestusque aeris praecessura sint, ut testatur Hieron. Benzo Hist. Indiae Occid. l. 3. c. 20. Sed et Numen aliquod summum venerantur, quod iis Viracochin communiter, tum etiam Pachacamach seu Pachaykakik, i. e. Creator caeli et terrae, ut et Usapu, i. e. Admirabilis, vocitatur, uti refert Hugo Linschottanus Histor. Indiae Occid. l. 5. c. 3. Et tamen nullum in lingua sua vocabulum habent, quô Deum proprie exprimere possint coeterarum gentium instar: quale Latinum Deus, Hebraeorum El: propterea Hispani, eo ad praedicandum Euangelium profecti in literis ad Indos perscriptis non aliâ appellatione, quam Hispanicâ Dios, usi sunt: quô pactô illud sunt consecuti, ut eâdem nunc Americani utantur. Iidem in Templo Pachumaec, h. e. Creatoris, quod in Peruvia exstructum, sic colunt Creatorem, ut nihilominus sacrificent Diis suis: Nempe proclive satis est iis persuadere, de summo Deo: at non item, haud aliud praeter eum Numen esse vel coli debere. Tantum in animis eorum inveteratus error valet. Ex Ios. Acosta l. 5. c. 3. Gerh. Ioh. Voss. de Orig. ac Progr. Idol l. 2. c. 4. Idem Acosta rerum Occ. Indiae l. eod. c. seq. tres summos Pervanis Deos esse tradit, Viracoche, Solem et Tonitru: indeque colligit, Trinitatis dogma illis non penitus esse incognitum. Sed Viracoche quidem, ut dictum, Creatorem mundi significat: Sol vero et Tonitru nihil ad S. Trinitatem. Siquidem Sol non Λόγος est Dei filius, sed ille Sol, qui sub aspectum cadit: Tonitru quoque, non profecto Spiritus Sanctus, sed concursus ille fulminise nubibus erumpentis et soni ex rupta nube maximi, cuius fragore aures illorum percelluntur, Idem Voss. de Idol. l. 1. c. 37. Porro superiori nostrôque saeculô, in eadem gente post eorum Viracocham, divinus honor Soli, Lunae, erraticis quinque et coeteris stellis, habitus est. Hinc praesatus Acosta l. 5. c. 2. ex stellis Colca, quam Capellam vocamus, a Pervanis: ab Opilionîbus stellam Urcuchillay, i. e. Arietem diversicolorem, nos Lyram vocamus: Catuchillay item, Chuquichinchai, Chacana, Topataca etc. quorum aliis hoc, aliis aliud munus adiungant, adorari tradit: ut qui nullum uspiam animal, seu quadrupes, seu volatile, in terra esse credant, cuius simulacrum in caelo non splendeat. Vide iterum Vossium Op. laud. l. 2. c. 36. sub fin. Sed et mare pro Deo coluêre, quod Numen dixêreMammachoca: Flumina item ac fontes, ut ex eodem Acosta l. 5. c. 2. et 4. refert Voss. eiusd. l. c. 82. Imo et Iridem veneratos esse eamque effinxisse cum duobus ab utroque latere serpentibus, ex eodem Acosta docet iterum Voss. l. 3. Idolol. c. 13. Iidem mense Decembri, qui illis Rayme dicitur, et quô Annum ordiuntur, festum olim diem ingenti cultu celebrare sunt soliti, Capatactayme appellatum, quô sacra fecêre tribus Solis statuis, quarum primam Apointi; alteram Churiunti; tertiam Intiaquacqui nominaverunt, i. e. Solem Patrem, Solem Filium et Solem Fratrem etc. Nec omittendum, ut Diabolus opera Dei multis modis aemulatur, apud gentes inprimis illas veri Dei agnitione destitutas, et mactationem puerorum in Peruvia fuisse frequentatam. Ingâ enim seu Rege aegrotante vel proelium commissurô, praeter regios ministros, pueri quadrimi, natuque etiam maiores mactari consuevêre, perversâ aemulatione mactationis Isaaci, a Deo patri eius Abrahamo imperatae, vide Dilherrum Dissertat. pecul. de Daemonis Cacozelia: ut et supra in vocibus Chuquisaca et Churiunti etc. PERUVIAE URBES PRUCIPUAE: Arequipa, Arequipa. Argentea, la Plata. Arica, Arcia. Batia, Baeza. Civitas Regum seu Lima, Los Reyes ô Lima. Cuscum, Cusco. Fanum Sanctae Crucis de Monte, S. Cruz de la Sierra. Fanum S. Michaelis, S. Miguel. Guamanga, Guamanga. Guancabilica, Guancabilica. Guayaquilum, S. Iago de Guayaquil. Pax, la Paz. Portus Vetus, Pverto Vieio. Potosium, Potosi. Quitum, Saint Francisco de el Quito. Trugillum, Truxilho.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.